# Astronomia nova xxviii.9

Kepler, Astronomia nova, CHMIIO EOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.9

Nimirum eandem esse locutionem alibi, cum sese superflumina Babylonis Israelitae sedisse canunt, id est, juxta flumina, vel ad ripas Euphratis & Tigris. Si hoc libenter quis recipit, cur non & illud recipiat, ut in aliis locis, quae motui Telluris opponi solent, eodem modo oculos a Physica ad institutum scripturae convertamus? Generatio praeterit (ait Ecclesiastes) & generatio advenit, Terra autem in aeternum stat. Quasi Salomon hic dispuret cum Astronomis?

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
