Latin
xxx
Kepler, Astronomia nova xxx-2
Unproofread scanNot analysed yet
opere tradere ad hoc vero fastigium me contendisse duobus gradibuss altero, quod depreprehenderam, in corpore Solis concurrere Planetarum Eccentricos: reliquo, quod in Theoria Telluris intellexerim inesse circulum Aequantem, ejusque Eccentricitatem bilccandam. Igitur hic sit tertius gradus, quod comparatione instituta partis secundae cum quarta certissime demonstratum fuit, etiam Martialis Aequantis Eccentricitatem bisecandam praecise, quod Braheus diu &Copernicus dubium effecerunt. Quare inductione facta ab omnibus Planetis parte tertia ex anticipato demonstratum est: quandoquidem solidi orbes, ut Bralieus extrajectionibus cometarum demonstravit, nullisunt, Solis igitur corpus esse fontem Virturis, quae Planetas omnes circumagit. Modum etiam definivi argumentis talem, ut Sol manens quidem suo loco, rotetur tamen ceu intorno emittat vero ex sese in mundi amplitudinem, speciem immateriatam corporis sui, analogamec, immateriatae lucis sua quae species ad rotationem corporis Solaris, rotetur ipsa quoque instar rapidissimi vorticis, per totam mundi amplitudinem; transferatque una secum in gyrum corpora Planetarum, intenso vel remisso raptu, prout densior velrarior, ipsa effluxus lege fuerit. Expedita communi hac virture, qua omnes Planetae, suo quisque circulo, circa Solem invehuntur; consectarium erat meis argumentationibus; ut singulis Planetis singuli tribuerentur motores, in ipsis Planetarum globis insidentes: quippe solidos orbes jam ex sententia Brahci rejeci. Atque hoc ipsum quoque parte Tertia egi. Hac argumentandi via constituri motores isti, incredibile dictu, quantum mihi laboris exhibuerint parte quarta, dum distantias Planetae a Sole, dum aequaniones Eccentri prodere jussi vitiosas produnt, &ab observationibus dissentiunt: non quod falso fuerint introducti, sed quia circulorum quasi pistrinis illos alligaveram, fascinatus opinione vulgari: quibus illi compedibus nexi opus suum facere non poterant. Nec finis fuit fatigationis meae, priusquam quartum ad Hyporheses Physicas struxi gradum: laboriosissimis demonstrationibus, observationumque plurimarum tractationibus deprehenso; iter Planetae in Coelo non esse circulum, sed viam Ovalem, perfecte El lipticam. Accessit Geometria, docuitque, iter tale effici, si propriis Planetarum motoribus laborem hunc Consilinm piu Iadiotii sraheana Hypothelaeoa cummendario. V. Ad oblaecta de zuIhωmmIm Teritus graputhae sePhyca