# Astronomia nova xxx

Kepler, Astronomia nova, CHMIIO EOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxx

Atque ego lectorem meum quoque obtestor, ut non oblitus bonitatis divinae in homines collatae, ad quam considerandam ipsum Plaltes potissimum invitat; ubi a templo reversus, in scholam Astronomicam fuerit ingressus; mecum etiam laudet & celebret sapientiam & magnitudinem Creatoris, quam ego ipsi aperio, ex formae mundanae penitiori explicatione, causarum inquisitione, visus errorum detectione; & sic non tantum in Telluris firmitudine & stabilitate salutem universae Naturae Viventium, ut Deimunus exosculetur; sed etiam in ejusdem motu tam recondito tam admirabili Creatoris agnoscat sapientiam. Qui vero hebetior est, quam ut Astronomicam scientiam capere possit, vel infirmior, quam ut inoffensa pietate Copernico credat: ei suadeo, ut missa Schola Astronomica, damnatis etiam si placet Philosophorum quibuscunque placitis, suas resagat, & ab hac peregrinatione mundana desistens, domum ad agellum suum excolendum se recipiat, oculisque, quibus solis videt, in hoc aspectabile coelum sublatis, toto pectore in gratiarum actionem & laudes Dei Conditoris effundatur: certus, se non minorem Deo cultum praestare, quam Astronomum cui Deus hoc dedit, ut mentis oculo, perspicacius videat, quaeque invenit, superuis Deum suum & ipse celebrare possit & velit. Quo nomine mediocriter, non parum sane, doctis commendata esse debet Opinio Brahei de forma Mundi: quippe quae mediam quodammodo viam incedens, ex una parte Astronomos, quoad ejus fieri potest, inutili ro Eprcyclorum supellectile liberat, causas motuum, ignoratas Ptolemaeo, cum Copernieo amplectitur Physicis speculationibus aliquem locumdat, Sole in centrum Systematis Planetarii receptor ex altera vero parte vulvoliteratorum servit, morumque Telluris, adeo creditu difficilem, eliminatalicet per eam Theoriae Planetarum in Astronomicis speculationibus & demonstratoibus, multis intricentur difficultatibus nec parum turbetur Physica coelestis. Atque haec de sacrarum literarum authoritate. Ad placita vero Sanctorum de his Naturalibus, uno verbo respondeo. In Theologia quidem authoritatum, in Philosophia verorationum esse momenta ponderanda. Sanctus igitur Lactantius; qui Tertam negavit esse rotundam: Sanctus Augustinus, qui rotunditare concessa, negavit tamen Antipodas; Sanctum Cfficium hodiernorum, qui exilitare Terrae concessa, negant tamen ejus motum: At magis mihi sancta veritas, qui Terram & rotundam, & Antipodibus circumhabitatam, & contempussimae parvitatis esse, & denique per sidera ferri, salvo Doctorum Ecclesiae respectu, ex Philolophia demonstro. Sed satis de Hypotheseos Copernicanae veritate. Revertendum enim ad institurum, à quo feceram initium hujus introductionis. Coepi dicere, me totam Astronomiam non Hypothesibus fictiuis, sed Physicis causis hoc

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
