Latin
HILAMIIPTI
Kepler, Astronomia nova xxxii
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Motores hi Planetarum proprii, probabilissime ostensi sunt, nihil aliud esse, quam affectiones ipsorum Planetariorum Corporum tales, qualis est in Magnete poli appetens, ferrumque rapiens: ut ira tota ratio motuum coelestium facultatibus mere corporeis, hoc est, magneticis administretur, excepta sola turbinatione corporis Solaris in suo spacio permanentis: cui vitali facultate opus esse videtur. Nam parte quinta demonstratum, nostras jam introductas Hypotheses Physicas etiam latitudinibus satisfacere. Datum tamen fuit aliquid partibus 11I. &IV. etiam Menti, ut motor Planetae proprius cum animali facultate movendi sui globi conjungat Rationem, si quis objectionibus nonnullis extraneis ad speciem validis territus, Naturae Corporum diffidere velit: modo talis aliquis hoc recipiat, Mentem illam uti apparenti diametro Solis pro mensura librationis, sensumque habere angulorum, quos exquirunt Astronomi. Tantum igitur in gratiam Physicorum dictum esto: caetera invenient Astronomi &Geometrae suo quaelibet ordine ex sequentibus singulorum Capitum argumentis, quae paulo prolixiora esse volui; cum ut essent loco iNpters, tum urlector passim haerens in obscuritate sive materiae, seu styli, secundum Tabulam Synopticam, ab his etiam argumentis aliquam lucem perat; rationemque ordinis &cohaerentiam rerum in idem caput congestarum, si minus fortassis in ipso contextu sit conspicua, percipiat evidentius inter argumenta in paragraphos suos secta. Quare lector boni consultat, rogo. Huc referatur Tabula Synoptica.