Latin
PROPOSITIO XII
Kepler, Astronomiae pars optica 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XII. Lux afficitur à superficiebus occurrentium quorumcunque corporum. Quę enim sub eodem genere sunt, apta sunt ad se mutuo afficienda; lux (per 7.) cum corporibus propter superficies, quibus terminantur, sub eodem genere est; quare apte ad afficiendum. Sed &afficitur reuera. Terminari enim, est affici: linea à suo puncto te: minatur; quare ab eo afficitur. Motus est recta, cuius terminus quadamtenus est punctum in superficie occurrente; &infinitorum lucis radiorum termini sunt infinita puncta, id est, superficies, quae ex illis quasi constat.