# Astronomiae pars optica 10-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10-2

PROPOSITIO XII. Lux afficitur à superficiebus occurrentium quorumcunque corporum. Quę enim sub eodem genere sunt, apta sunt ad se mutuo afficienda; lux (per 7.) cum corporibus propter superficies, quibus terminantur, sub eodem genere est; quare apte ad afficiendum. Sed & afficitur reuera. Terminari enim, est affici: linea à suo puncto te: minatur; quare ab eo afficitur. Motus est recta, cuius terminus quadamtenus est punctum in superficie occurrente; & infinitorum lucis radiorum termini sunt infinita puncta, id est, superficies, quae ex illis quasi constat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
