Latin
103
Kepler, Astronomiae pars optica 103
Unproofread scanNot analysed yet
BE rectangulum ad BC quadratum, &permutatim vt figura ad DB. BE rectangulum, ita quadratum literis recti ad quadratum BC. Sed figura est quadruplum rectanguli DB BE. ergò &quadratum lateris recti est quacruplum quadrati BC. hoc est, latus rectum est duplum BC. Hoc cuidem semper verum est, &in omnibus tribus sectionibus. Est ergò iam latus rectum 6. &transuersum DE 2. Figura ergò 12. cuius quarta pars3 radix γσσσους. Ergò per i secundi Apollonij, angulus inter asymptoton TI &BI est 60. Iam igitur in triangulo HFX (demissa FX perpendiculari in I M.) quia FH X est 75. erit HF X15. Qualium ergò FX 100000. talium XH 26795. At simul per 37 primi Apollonii, vt transuersum latus figurae ad rectum, sic IX. XH triangulam, ad XF quadratum. Diuisa ergò tertia parte quadrati FX seu 100000 per XH26795. prodit IX124401. qualium FX 100000. Sed per 21 primi Apollonii, vt rectum figurae latus ad transuersum, sic quadratum FX. ad rectangulum DX. EX. Ergò rectangulum DX. EX. aequale est rectangulo IX. HX. seu quadrati FX parti tertiae. Itaque de quadrato XI aufer tertiam partem quadrati XF. residui radix est IE semiaxis. Ergò hinc valor EX prodit 14209. Et quia XMF est 80. erit XFMIO. Propterei qualium XF1O000O. erit XM17633. Ergò EM altitudo quaesitipuncti 31842. IE verò 110192. dimidiam axis, cui aequalis hoc loCo demonstrata fuit altitudo foci EB. Qualium ergò EBIOOOOO. tilium EM 28897. Inuento puncto susceptae hyperboles, ex quo in superficiem egressa recta, angulum 80 cum sagitta faciens in aliam repercuteretur, quae cum eodem axe angulum 5o facit. Iam porrò exploremus, quantus fiat FGM angulus, si FMG sit 70. Oportet FX perpendicularem tantam statuere, vt cum XM rescissa concludit XMF angulum 70. &vt residua XE cum XD rectangulum fut aequale tertiae parti quadrati EX. Processus calculi difficultatem habet. Addenda linea DE 220384 lineae EM 31842. Summa 252226 multiplicanda, &in EM 31842. &in tangentem anguli 20'. scilicet 36397. Itemque haec 36397. &in EM 31842. &in seipsam. Deinde facti ex 36397. &252226. item ex eodem 36397. &31842. iungendi, vt pro quatuor sint tres facti, horum omnium tripla constituantur. Abscindantur verò à triplo quadrati 36397. vltimi digiti quinque ad dextram, &curtatus hic auferatur a 100000.