# Astronomiae pars optica 104

Kepler, Astronomiae pars optica, 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/104

Residuo, diuide triplum compositi, eodem & triplum facti ex 252226. & ex 31842 (auctum ad dextram 5 cyphris) diuide. Quo facto prioris quotientis dimidium quadra, & ab hoc quadrato aufer posteriorem quotientem: Residui latus siue radicem quantitate dimidii prius quadrati diminues, quod restat, ostendit EX tantam in secunda hac constitutione, quantam facere iussi sumus per hyperboles imperia. Fietque hoc processu FX68550. & XM talium particularum 24950. Nam cum esset FX1O0000. erat XM36397. Prius autem erat EM 31842. H:nc igitur ablata XM relinquit EX 6892. cui adiecta DE 220384. constituit DX 227276. & haec in EX multiplicata, quod nobis probationis loco est, tantundem producit, quantum si nouum valorem FX 68550 quadres, eiusque quadrati partem sumas tertiam. Hanc quidem FX quadrati tertiam partem diuides per IX 117084. compositam scilicet ex IEprius notâ 110192. & EX modò inuentâ 6892. Constituetur hoc modo quantitas HX13379. quae sic se habet ad FX. 68548. vt 19518adi00000. Ergò monstrat angulum HFXIII. 3. Sed XFM erat assumptus 20'. compositus ergo HFM3r. 3'. Est verò GFM duplus ad hunc ex antedictis, quare 625. 6. Sed GMF constitutus fuit per hypothesin 70. Residuus ergò FGM prodit 47'. 54. At ex Vitellionis obseruatis debuit esse 45. 30. In parabola euadebat 49.. 18. Ecce cum à parabola ad hanc obtusitatem Hyperbolae descendissemus; vno gradii, & 24. minutis propiùs ad scopum accessimus, à quo cùm etiamnum absimus, pergendum est in obtusiores hyperbolas. Illud etiam ostendit, in via nos esse. In Parabola altitudo puncti erat sexta sagittae pars, hic paulò minus est quàm pars tertia. Est enim IE. (vel in hac hyperbola aequalis ei EB.) partium 110192. EM verò 31842. Ascendimus igitur. Atque id prius fieri debere dixeramus. Vbi ergò aliam ootusiorem hyperbolam elegerimus, amplius etiam ascendemus.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
