# Astronomiae pars optica 105

Kepler, Astronomiae pars optica, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/105

Sit ergò Hyperbola obtusior, cuius sagittae ad semichordam proportio, quae est vnius ad quatuor. Erit ergò EB sagitta & ED transuersum figurae latus, seu axes aequales, & rectum figurae latus octuplum transuersi, quod in priori triplum erat. Propterea vbi prius triplicaueras, iam octupla. Breuiter, & vt verbo repetatur tots prior processus, angulus FGM pdit 44. 58'. qui prius erat 47. 54. Debuit ex Vitel. 45. 30. Et cum EBsit60868. EM. altitudo quaesiti puncti fit 33850. plus quàm dimidium, quae prius erat tertia pars, in Parabola sexta pars. Vides iam nos transisse limitem obtusitate hyperboles, sed parum. Age si te calculus delectat proportionaliter, aut nouas & intermedias tenta hyperbolas, caeterosque Vitellionis angulos. Aio futurum, vt hyperbolam talem, & in ea punctum tale inuenias, ex quo rerum retrò sitarum imagines in ea planè forma sint appariturae, in qua apparent sub aquis: hoc est, comprehendi tali hyperbolâ & puncto, mensuram omnium refractionum aquae; Proinde & aliis hyperbolis aliorum mediorum, causâ refractionis, mensuras, easque per angulos repercussuum, qui fiunt in cauis speculis hyperbolicis. Sufficere ista vel curiosissimo poterant ingenio. Nisi me Mechanica, & quae capite 5. sequetur oculi consideratio, in nouum retraxisset laborem. Nam hactenus quidem distortas imagines, quas aquae nobis exhibent, refractione radiorum in sese demersarum rerum facta, hyperbolis repraesentauimus, & repercussibus earum specularibus. Atqui sunt ista toto penè genere diuersa, repercussio & refractio. Quaesitum ergò fuit, qualis nam esset superficies aquae vna & continua, quae exceptas ab aliquo propinquo puncto radiationes omnes, & diuergentes in plagas varias, refractione facta prohiberet diuergere, sed parallelos porrò mitteret. Parabole esset, an hyperbole, an Ellipsis, diu fuit dubitatum. Pro parabola faciebat aequidistantia, quam Parabola repercussu exhibet. Pro hyperbola loquebatur anatomica experientia, de qua infra in oculi consideratione.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
