# Astronomiae pars optica 107

Kepler, Astronomiae pars optica, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/107

Deum immortalem quantum mihi temporis & operae perdidit Gebri fiducia! Addam tamen schema cum problemate, si cui crux ista forsan allubescat. Demonstrationem Geometricam, quod Hyperbolae similis requiratur superficies, praemittam. Ex A puncto radiationes exeant ἀβ. α γ. α δ. ἀ ει α ζα ἡ. α θ. α .ας. 7P. 30'. SAb. 42. 30. SA.. 2. 15. quanti sunt anguli refractionum Vitellionis. Erigatur verò ipsi AS perpendicularis ex Sper i. θ. & reliqua signa. Et ad signa adiiciantur anguli tanti, quanta cuilibet refractionis angulo tribuitur à Vitell. altitudo (ipse complementum altitudinis inclinationem ponit) eritque ἀβλ 10. α γμ 20. δι 3ο. αεξ 40. aζο 50. ἀηπβο. αθρ7ο. ἀἰτ8ο. 2σ190. Oportet dicere, qualis sit superficies, in quam hae radiationes hoc situ ex a prodeuntes sic incidant, vti in βλ. μγ. &c. lineas hic incidunt: sic vt hae lineae sint vel tangentes superficiem illam, vel tangentium aequidistantes. Nam tali aquae superficie data, certum est, diuergentes ex A radiationes, parallelos euasuras post refractionem. Nam recta in parallelos incidens facit angulos ad easdem partes aequales: & contra. Cùm ergò hae tanto angulo refringuntur, quanto ex A exeunt: in parallelos igitur concedunt post refractionem. At refringuntur tanto angulo, si sic incidunt, vt dictum, quod Vitellionis experientia nobis hypothesis loco proponit. Quòd si ergò superficiem quaesitam tangit Sβ in S. illa verò radiationi Ai. debet occurrere in obliquitate τι. debet ergò flecti ab S infra, in L. & ας producta, vltra in illam incidet, puta in ν. tanget verò in vpuncto incidentiae, aliqua parallelos ipsi τ1. At quaecunque ea futura est, non debet AS secare infra S. Secaret enim superficiem in S pertingentem, quam tamen ponitur tangere debere. Ergò hanc tangens, in vsecat S itangentem loco intermedio inter S & 1. Producatur, donec secet & 2θ. infra b. Rursum ergò, quia superficies quaesita occurrere debet ipsi Ab in obliquitate lineae, b. & tangit vt à parallelo ipsi τi. in v. debet ergò infra sectionem ad h transire, & quae illam in loco concursus, scilicet in e tangit, aequidistans ipsi p8. transibit inter νν. & secabit αν infran. ibique rursum superficies, aemulata obliquitatem 3 ζ concurret cum aχ infra hanc sectionem, scilicet in χ. & ducta contingens perχ aequidistans ipsi πn. concurret cum αζproducta in o. sed superficies infra ò transibit, vt occurrat ipsi àζ in ψ puncto, vbi ipsius ξe parallelos ipsam tangit. Idem de Q. E. D. B. intellige. Hoc pacto semper binae tangentes superficiem secant se mutuo in locis intermediis contactuum. Et datur semper talis sectio, cum λβ. μγ. νθ. & reliquae binae semper conuergant versus partes Sβ.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
