# Astronomiae pars optica 108

Kepler, Astronomiae pars optica, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/108

quod vel ex angulis patet. Cùm enim SAβ exterior aequetur interioribus & oppositis, nempe ipsi λαβ angulo refractionis, & λβα angulo alti74P. 30. 7. 82°. 15. Cum ergò semper inferior sit maior, & ad eandem ASlineam, concurrent ereò binae reliquae ad partes dextras. Cùm ergò a βA in partibus X semper fiat minor, & tandem in X euanescat, vbi SAX horizontalem refractionem repraesentat, & ipsius AX altitudo nulla est: Et infinitae adhuc inter EX interesse possint radiationes, quaeque in inclinatiorem tangentem incidens; & tangentes, quo obliquius & minori angulo cum radiationibus & superficie concurrant, hoc distantioribus punctis tangant (vt longiùs distant BD. quàm DF) Ergò infinita erit superficies, incipiens scilicet à quantitate σ. ν. eaque maiores ὑe & c. infinities accumulans, semperque magis se applicabit lineae rectae AX. Quia semper longiores partes minori inclinatione, hoc est, rectiores habet. Haec autem in sola hyperbola inueniuntur, non in parabola, quae rectam axi parallelon aemulatur, non concurrentem cum axe vt hic XA. Igitur siquidem superficies verè est hyperbola, AX aut est asymptotos, aut PV asymptoto interiori, (quod calculus docet) aequidistat. Porrò non tantum hyperbolae similem, sed etiam verè conicam sectionem esse superficiem hanc, statim esset probatum, si 29 & 30 secundi Apollonii conuerterentur. Etenim quando ducitur contingens τυ. aut potest per Sduci, aut per ν. ergò per omnia puncta intermedia, ergò & per hoc punctum, per quod recta traducta, & in punctum inter Su intermedium incidens, in centrum figurae tendit. Ita de omnibus aliis contingentibus loquendo. At quia haec omnia etiam aliis cognatis superficiebus paulùm ab hyib hyperbola deflectentibus insunt, theorema planè concludi non potest. Igitur si lubet inquirere, an reliquas hyperboles proprietates figura ista contineat, ad Gebrum abi cum his datis. Ex B. D. F. perpendiculares in AS cadant BH. DI. FK. ordinatim applicatae, & ipsi βA aequidistans ducatur BC. sic ipsi γμ aequidistans DE.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
