# Astronomiae pars optica 109

Kepler, Astronomiae pars optica, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/109

& ipsi Sraequidistans FG. tangentes superficiem in B. D. F. Tres igitur ex Vitellione anguli refractionum cum totidem suis inclinationibus seu altitudinibus, dant tres numerorum classes, secretas ab inuicem & inconnexas: quae si se ita connecti patiantur, vt simul hyperboles iuribus se submittant, hyperbole data erit, & superficies hyperbolica refractiones colliget. Primum enim ex habitudine angulorum Vitellionis qualium AH est talium ID 45573. Et 46376. Et qualium AK1O000O. talium KF Oportet iam inuenire proportionem laterum figurae, & AP distantiam centri P ab A. Et PS dimidium axis, ex his legibus, quod in Hyperbola, vt HBH(quae breuitatis causa notatio quadrati HB esto) ad IDI. & KFK. sic CHP rectangulum ad EIP & GKP. scilicet vt figurae latus rectum ad transuersum. Et simul CPH. EPI. GPK. & PSP sunt aequalia per 37 primi Apollonii. Erit etiam inter initia adiumento 29 & 30 secundi Apollonii, quia ope illius terminos tibi constituere poteris, quos intra versatur HI incognita. Si euiceris, per tres huiusmodi angulos posse nimium imperari, & duobus solis cogi certae hyperboles casum; tantò dilucidior erit operatio: Statimque in altera combinatione angulorum apparebit, an superficies huius modi sit hyperbola. Mechanica nulli similiorem esse ostendit, sed tamen ipsa hyperbola Machinamenpaulò acutiorem circa verticem. Vbi hanc superficiem perfectè ia optica poCrystalles. quacunque ratione didiceris, scito te in Mechanica magni quid consecutum. 6. Causae quantitatis Refractionum. Enimucrò Lector, sat iamdiu te meque suspensum tenui, dum mensurio mensuras quidem variarum refractionum vno fasciculo colligare nitor, causam tamen in mensura hac non inesse agnosco. Nam quid refractionibus, quas in planis superficiebus mediorum pellucidorum primitus constituimus, commune cum sectionibus conicis mixtilineis?

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
