Latin
110
Kepler, Astronomiae pars optica 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, quod Deus bene vertat, iam etiam de causis huius mensurae satagemus. Etsi enim à scopo forsan etiamnum nonnihil aberrabimus: praestat tamen collimando nostram demonstrare industriam, quàm negligendo supinitatem. Causam refractionum si supra inter propositiones opticas in genere rectè explicauimus, species quoque indidem rectè deriuari necesse est. At supra prop. 20. cauiam adduximus resistentiam medii, qua dispersio lucis impediatur, materiali necessitate. Videndum igitur, quorsum iis insistentes vestigiis peruadere queamus.