# Astronomiae pars optica 113-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/113-2

PROPOSITIO VII. In medio densissimo omnes refractiones fiunt ad ipsas perpendiculares, suatque aequales inclinationibus. In mediis minus densis, quae minorem habent refractionem, magis praecipitant illam versus horizontem, & serius incipiunt sentiri. Nam summa densitas, ratione infinitatis suae causatur tantam refractionem, quę omnem dispersionem lucis sistit, quare lucem perpendiculariter descendere facit, & omnem occupat incidentiarum angulum, nihil igitur relinquit secantium proportioni. Nam per praemissam anguli sub aqua perpetuo recti erunt, ergò secans perpetuò idem. Remanet ergò sola incidentiae proportio.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
