# Astronomiae pars optica 116-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO IX. Problema II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/116-2

PROPOSITIO IX. Problema II. Datis duabus refractionibus siderum ex aere ortis in certa super terram altitudine, inquirere inclinationum caeterarum refractiones. Negocium multis est inuolutum perplexitatibus. Sit A centrum orbis terrae BC. idemque centrum sphaerae aëris DE. Quod si tam BC. quàm DE superficies essent planae & parallelę, dato angulo DBE. & data refractione apud illum angulum in superficie terrae, quae sit GEF. daretur etiam inclinatio EF radii liberi in aethere, super superficiem aëris. Iam quia BC & DE sphaerae sunt: contingat ergò BEG terram in B. & IEH aërem in E. Data igiVa. gitur DBE inclinatione BE super BC superficiem, non statim datur vel GEH. vel FEH inclinatio eiusdem GEB. vel irrefracti FE super superficiem aëris. Quòd si tantum sciretur proportio AE ad AC. seu altitudo aëriae superficiei EC. quae refractionem affert, statim & angulus cognosceretur. Cùm enim EB tangat BC in B. quae ex A centro in B contactum ducitur. AB. perpendicularis erit ad BE. sic & AE in EH. Rectus igitur EBA. rectus & IEA. Et BEA. BAEiuncti aequant rectum, Ergò communi BEA ablato IEB vel GEH & BAL. erunt aequales. Data verò CE altitudine aëris in proportione BA. daretur EA. & BA. & EBA. quare & EAB. ideoque & GEH huic aequalis, & GEF refractione sublata, restaret FEH inclinatio FE irrefracti super tangentem EH. Atqui nescitur EC altitudo aëris refractionem facientis. Nam quod Optici demonstrant altitudinem crepusculorum materiae aequare 12 milliaria, non statim sequitur, eandem materiam esse, quae crepuscula facit, & quae refractiones.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
