Latin
PROPOSITIO IX. Problema II
Kepler, Astronomiae pars optica 117
Unproofread scanNot analysed yet
Ponamus enim iam, id quod refringit radios siderum, materiam esse liquidam, humidam &grauem, gradibus solum ab aquae materia distinctam: sequetur itaque, si quid hic in terris existit aridum fumosum igneum, non aliter supra hoc humidum corpus eluctaturum, quam aër ex aqua eluctatur: quo obtento, fumi altiora lonca tenebunt, quam haec materia refractoria, ibique existentes, illuminabuntur (cùm sint materiati) ad crepusculorum claritatem, refractionem verò nullam efficient. Nam fumis per pr. 11. primi capitis, pellucidi definitio non competit, quare neque refractio. His circumuenti difficultatibus, aditus rentemus, non quos lubet, Geometricos, sed quos licet ἀτέχνους: comparantes inuicem binas binarum inclinationum refractiones. Ac initio quidem statuamus inclinationes eiusdem radii in aëre &in terra certas, quae nihil ad sensum discrepent. Nam quò minor est proportio EC ad CA. hoc minor est haec discrepantia angulorum, &hoc tardiùs sentitur, vt exempli causâ, sit EC95. qualium AC10000O. Erunt incidentiae tales. In Terra In Aëre. Ponamus ergò in inclinatione 60 seu altitudine 30. nihil sensibiliter differre radios. In hac verò altitudine Tycho lib. 1. Progymnasmatum fol. 79. ponit refractionem Solis 1. 25. Et est secans anguli 60 duplum radii. Ergò simplex refractio, proportionalis angulis est 43 secunda. Vni ergò gradui respondent 43 cans tertia. Iam igitur descendamus ad considerationem reliquarum inclinationum. Nam in altitudine 1. seu inclinatione 89 Sol refringitur per 26 prima, vt est in eodem folio. Quaeritur quanta sit altitudo Solis refracta super aërem. Quaeritur numerus graduum, qui si in 43 multiplicetur, &productum in secantem eius numeri graduum, abiectis 5 vltimis, constituat 26. Sit 84. 16. multiplica r. 24'. 16. per 43. prodit Refractio proportionalis 1. o . 23. 287. Secans est decuplum radii. Ergò refractio 10. 3. Debuit 26'. Sit ergò 87°. 8. multiplica T. 27'. 8. per 43''. prodit simplex 1. 3. Secans est vigecuplum. Ergo refractio 20 Debuit esse 26. Sit rursum 87°. 48. multiplicar. 27. 48'. per 43.