# Astronomiae pars optica 127

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO IX. Problema II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/127

Scio quàm hodiè multi In Tychonecaeci de coloribus disputent, quamque cupiant prodire aliquem, qui mastigas. temerarios ipsorum in Tychonem, adeoque hoc ipsum Refractionum negocium insultus quacunque ratione adiuuent. Qui quidem si pueriles suos errores & meram ignorantiam priuatam habuissent, culpa carituri erant; cum id multis magnis viris accidat: at quia in publicum prodeunt, & crassis libris speciosisque titulis imperitiorum profectui insidiantur, (vt est hodie plus periculi in copia malorum librorum, quàm olim in penuria bonorum) Sciant itaque dari sibi spatium suos errores publicos seipsis emendandi publicè: quod vbi facere distulerint diutius, equidem idem mihi vel euicunque alij licebit in ipsos, quod sibi illi sumpserunt in viros celeberrimos, Geometrica infeliciter aggressos. Qui labor quamuis despectus, in vili quippe ineptiarum materia futurus: tantò tamen erit magis necessarius, quàm erat is, quem in alios ipsi susceperunt: quantò plus nocet publicè, qui aliorum bona & necessaria inuenta conuellere nititur, in fraudem veritatis: quàm qui remimpossibilem inuentu, sibi persuadet inuenisse. Desinant igitur interim, aliorum silentio, suâ nempe obscuritate sese iactare.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
