# Astronomiae pars optica 128

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO X. Problema. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/128

Nec dubium, si quis in puro aethere consisteret, funderet hinc i cyathum aquae, inde quindecim Myriadas myriadum cyathorum aëris, quin haec ęqueponderatura sint. Et in camera seu cubo 12 pedes longo, lato & alto non plus in est materię, cum aëre illo purissimo, qui ętheri contigunus est, plenus est, quam in cubisco aquę; qui patet per octauam partem pollicis in omnes dimensiones. Dubito tamen ipse, an non sufficiat quadrare terminos proportionum: seu potius multimplicare ipsos in suas radices, propterea quod ipsa corpulentiae densitas in superficie medij representatur, per 13 primi capitis. Sed neque est hęc proportio perpetua: nec nisi ei parui aëris ascribenda, qui coelo defęcato, suprema occupat spatia. Qui verò vapor ex ollis feruentibus ebullit, adeoque & is, qui pluuiae instanti materiam prębens, ex altorum montium cauernis prodiens; coelum caligine suffundit, aquae multò est propior: in quam & statim cogitur. Non ignoro, ne credas, me Physicorum reprehensionem incursurum, qui aërem & hic & antea grauem seu ponderosum esse statuam. At me sic docuit totius naturae contemplatio: quin eidem cum Cardano multisque aliis huius aetatis praestantissimis Philosophis, etiam frigiditatem ascribo: nec video quid Aristoteli supersit, quo absolute leuem & calidum suapte naturâm defendat, si vnam ei combinationem qualitatum adimas. Neque Medicina neque Physiologia periclitatur, cummodò comparate & leuis & calefactioni magis aptus maneat. Sed de his alibi commodior dicendi locus erit: & dictum nonnihil in Thesibus meis astroloricis.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
