# Astronomiae pars optica 13-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/13-2

PROPOSITIO XVIII. Lux in superficiem illapsa repercutitur in plagam oppositam, vnde aduenit. Nam tributus est luci motus per 1. quare & species motus, pulsus nempe. Quod enim est in motu physico durities conflicentium, quae consistit in permanentia superficierum; hoc est in luice nuda superficies, seu terminatio vel figuratio corporum. Eo ipso enim, quod corpora physica terminata & ipsa sunt, dura intelliguntur. Mollia verò & humida negatione termini proprii desiniuntur. Cur autem & in motu physico & in luce accidat repercussus, causa est in motus violentia.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
