# Astronomiae pars optica 132

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XI. Problema IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/132

directus, praeterquam quod à toto corpore aberrat, aberrabit etiam à centro corporis refractè visi per 2/ minuta. Eadem propositione 54 Vitellio tradit duas alias causas, quae diametros luminum varient. Primam ait crassum vaporem duabus superficiebus hinc inde terminatum, quarum altera stellae, altera visui nostro obijciatur instar conuexi perspicilli. Hoc quidam sphaerici libelli imitantur, verba etiam eadem vsurpantes de denario in aquam coniecto. Itaque caue lector harum rerum stundiose, confundaris. Refractionis vulgaris negocium per se tale est, vt ad id imminutio diametrorum sequatur, non amplificatio, quòd hactenus rectè Vitellio: aut sicubi diametri propter refractionem augentur è contrario, ibi & distantias augeri necesse est, vt in quibusdam perspicillis, adeoque & in denario in aquam coniecto, si à perpendiculo inspiciatur. Hic verò planè contrarium accidit ei casui, qui existit, proiecto in aquam denario. Denarium enim in densiori medio versantem, inspicis tu ex medio rariori: at stellas in rariori medio aetheris versantes videmus nos ex medio densiori aëris. Itaque cum hîc Vitellio ex Cleomede, & ex his alij, causam, cur interdum stellae videantur maiores, explicant: non allegat aërem, in quo spectatores versemur, vti in vsitato refractionis negocio, sed vaporem crassum qui instar nubis in medio aëris haereat, vt sit transitus radio stellae sic visae ex aethere primum in aërem, ex aëre in vaporem conuexum, ex vapore conuexo rursus in aërem, & denique ex aëre in oculum, id quod te fallere possit. Causam hallucinationis puto multos inuenire in vitio Typographico, quod habent omnia exemplaria, etiam quae Fridericus Risnerus correcta edidit. Pro eo enim, quod legimus, omnes stellae videntur rotundae, maiores, &c. legendum est minores. Caeterùm, vt hic etiam meam sententiam aperiam, videtur illa à Vitellione ex Cleomede allegata causa (quamuis illam infrà adhibiturus sum in demonstrando alio phęnomeno) parum firma huius accidentis. Causae hae sunt. Creberrimum hoc est, vt ventis, aut post dura frigora, tepore, instantibus ingentia nobis videantur stellarum lumina. Id Aristoteles sect. 26. q. 54. planè affirmat, Euro flante maiora videri omnia. Cùm itaque tam crebrò hoc accidat, non equidem existere poterit ex fortuito vaporis obiectu, nos inter & stellas. Praeterea omnes totius hemisphaerii stellae simul ita videntur: at si vapor aliquis pellucidus & se cretus vno loco esset in causa, cerneretur hoc accidens interdum ex vnâ parte coeli. Tum quâ vi, quaeso, vapor pellucidus, suspensus in aëre haereret, aëre multo grauior: vt qui instar perspicillorum ex vitro aut crystallo confectorum stellas amplificare possit? Nec valet instantia nubium.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
