# Astronomiae pars optica 135

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XI. Problema IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/135

Extant enim altissimi montes ex aere, vt scopuli ex mari, & mediterranea, quae sunt proxima fluuiorum originibus, ob altitudinem supra littora matina, quae decursum irritat fluminum, respondent quadrantenus breuibus in mari. Vnde vulgata opinio, salubriorem esse in Alpibus aerem, quòd sit tenuior & defecatior, crassiori in valles subsidente. Erunt itaque refractiones alicubi nullae, alicubi perexiguae, & totae in ipso penè horizonte. Consentaneum enim est, multa loca esse, quae dimidio milliari, quanta est per 11 huius capitis in freto Danico superficies aëris, supra superficiem maris eleuentur. Vitruuius lib. 8. cap. 7. postulat ducentesimam de cursi spacii libramento, in aquaeductibus. Dubium non est, quin perniciosa futura sit nauigationibus altitudo tanta. Itaque si Albis anfractibus centum tribuas milliaria, multò minus dimidio milliari cedet Norici agri fastigio, vnde is exortus in Oceanum influit: quia lenis fluit & stagnat. At Danubius per alia 100 ferè milliaria delatus, rursum altius notat Sucuiae, quam Norici fastigium. Ita efficietur, vt Vogesus & continuae Rhetiae alpes ferè superent altitudinem aeris, qui refractiones efficit. Quod confirmant perpetuę niues; designant enim cacuminum illorum nuditatem à vapido aere. Quare neque ibi refractiones erunt vllae vtplurimum. At si tempestates ingruant, & subiti ex vicinis montibus existant vapores; priusquam illi defluant, & sese in aequalitatem sphaerae aeriae didant, consentaneum est, officium quoque suum in refractionis negocio facere, idque plurimum variare ob inaequalem in ebullitione superficiem. Tunc igitur, quò propior est locus termino aeris, hoc maiores sentit refractiones, propterea quod aer circularis est, & (quod hinc sequitur) radios solis obliquissimè in sese incidentes, maximo angulo refringit, vt quidem iam modo prop. 9. patuit, minutis 61,. Illi verò sic refracti radii non nisi suprema aeris loca transeunt, qui verò ad humiliora penetrant, minori angulo refringuntur, quia etiam rectiores in aerem incidunt. Vide cap. 7. N. 5. schemaConfirmatur hocidem testimoniis doctorum virorum & experientiâ. Certè Rothmannus in Hassia, quae vicina est Visurgis fontibus, constanter affirmat, minores communiter apparere siderum refractiones, quàm sunt illae, quas Tycho Brahe in Dania obseruauit fol. 29. & 85. 86. Epistolar. astronomicarum Tychonis: permouitque Tychonem vt existimaret meridionalibus locis minui refractiones: quod de Hassia quidem verum est, rat non quatenus in meridiem vergit à Dania, sed quatenus à centro Terrae est eleuatior, & superficiei aëris propior. Vide Tomum 1 Epistolarum Tychonis Brahe, fol. 63. 64. 85. 112. vbi Tycho Rothmanni argumentum refellens, argumentum meum confirmat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
