Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 136
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem quod frigidiores in Vindelicis hyemes expertus est (quod postmodum de Bohemia quoque affirmauit) planè hoc arguit, minorem esse in montanis aëris profunditatem, quàm in littoribus. Ad Oceani quidem littora, causam afferunt aliam, cieri flatus calidos à quotidianis aestibus maris, qui littora operiant, vt rarò niues perdurent. In Balti verò nulli sunt aestus aut perexigui, statque causa à me adducta incolumis, non ea quidem, quam Rothmannus affert, quod crassior sit aër in Dania ob sublimitatem poli tantulo auctiorem: sed haec, quod profundior sit aër in illo aequore in quod Visurgis effunditur (idem enim est vtique aequor Oceani illius &Baltis, confluentium in freto vicino) quàm in fastigio, vnde fluuius ille exoritur: Interim non nego crassiorem etiam esse posse, sed in summo Septentrione. Eodem folio 112 existimat Tycho etiam in eiusdem horizontis diuersis plagis ob diuersos vapores, alterari posse refractiones: multò igitur magis in diuersis locis. Vicissim Hassiae Landgrauius (fol. 22. Epistolarum Tychonis) affirmat à se quadam nocte diligenti obseruatione deprehensam stellam Veneris circiter horae quadrantem horizonti inhaerere stationariam, quasi motu primi mobilis nihil raperetur, cùm duobus amplius gradibus iam esset demersa; post subitò euanescere. Id insolitum spectaculum non aliunde extitit, quàm ex surgente paulatim crasso vapore, statimque in aëris aequor rursum diffuso. Non dissimile experimentum tradit Moestlinus praeceptor meus in Thesibus de Eclipsibus, quas anno 96 edidit, cuius verba th. 55. haec sunt. Anno 1590 die 7 Iulii, Nos hic Tubingae Solis centro supra horizontem emergente, vidimus Lunam ab Austro aliquot digitis iam deficientem, duobus penè gradibus eleuatam: &contra Lunae centro sub occasum descendente, notauimus Solis supra ortum duorum graduum altitudinem. Occidit autem Lunapriùs, quam ad maximam obscurationem deuenerat. Ex his colligitur, refractionem eius diei horizontalem fuisse multò maiorem duobus gradib. quorum dimidium Soli, reliquum Lunae debebatur.