# Astronomiae pars optica 138

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XI. Problema IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/138

apertè praecipitur, tunc potissimùm obseruandas refractiones, cùm is & in meridie satis altè peruaderet, & declinationem intra eundem diem ad sensum nihil mutaret, quod fit in Solstitio aestiuo. Nam tempore hyberno Sol non superat refractionum altitudinem. Contra fixarum refractiones aestate difficulter obseruantur, partim ob pernoctem aëris claritatem in Dania, partim quia crassus aër circa horizontem conspectum stellarum intercipit. Hyeme ergò & serenissimâ nocte, vbi aër depressior. Et quid ni orientibus flatibus refractiones increscerent, cùm Rothmannus fol. 122. Epistolarum Tychonicarum affirmet à se saepiùs, cùm in medio staret obseruatorij calefacti, visas esse stellas refractè per vaporem hypocausti? Itaque vt hunc locum concludam, certum hoc sit, diuersis locis & temporibus diuersas esse refractiones, & insolitis insolitas. Vt si ingens sit loci altitudo, refractio nulla erit; si praecipua resolutio vaporum, prodigiosa erit refractio. Sin loca & tempora mediocriter se habuerint, refractiones erunt propemodum. eaedem. 9. De obseruatione Hollandorum in alto Septentrione. Tritum est omnium manibus itinerarium Batauorum, seu descriptio nauigationis per Oceanum septentrionalem in desertas regiones, noua Zembla dictas: ad quaerendum fretum, quo in Oceanum Scythicum & orientalem esset transitus. Quo libello inter alia memorabilia & hoc referunt, cùm haerentes in glacie nox oppressisset, & anno 1596 die 3 Nouembris St. N. Solem vltimo vidissent, ex altitudine verò poli, quam putarunt esse 76°gr. iam certum haberent ex astronomicis principijs, non rediturum Solem ante 11 Februarij Anni 1597. factum tamen, vt 24lanuarij, septendecim diebus ante legitimum tempus, Solem rursum viderent supremo margine in ipso meridici puncto; quo quidem tempore post paucas horas notauerunt coniunctionem Iouis & Lunę in 2 gradu Tauri: ne quis existimaret neglecta fuisse ab ipsis dierum noctiumque iusta spatia ob continuas tenebras. Vt autem omnis dubitatio tollatur, die 27 lanuarij totum Solem extare viderunt.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
