# Astronomiae pars optica 140

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XI. Problema IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/140

Sit EF Horizon, CDaequator, cuius poli A. B. die 2/2 Nouembris Sol in F. cum declinatione DFI5. 27. Die 30 Aprilis verò sit Sol in E. quo die, (intelligo 12horis ante meridiem) referunt se primum Solem totum supra horizontem vidisse. Erat in 9°. 20'. & cum declinatione 14°. 39'. quae est CE. subtrahe 15. semidiametrum. Ergò in declinatione 14°. 24'. centrum Solis in horizonte esse potuit. Est igitur AE75°. 36. & DFI5. 27. summa debuit esse 90. at superat 90 per 1. 3. qui est modulus iunctae vtriusque refractionis in E & F. Sanè quam paruus. Quod si obseruatio iam modo dicta fuerit die 30 Aprilis 12 horis post meridiem; minor fiet iste fasciculus, & vix 44 minutorum. Nisi fortè Sol in E aliquam obtinuerit altitudinem supra horizontem, quod non addunt. Bifecto verò hoc fasciculo refractionum, & dimidio ablato ab AE. reliquo à DF. restat illic 75u9. altitudo poli, hic 15' aequatoris, paucis minutis plus vel minus. Aut verisimilius, sit illic refractio ob longitudinem diei 20. hic ob breuitatem 43. fiet altitudo poli 75'. 16'. Aequatoris 14. 44. At centri Solis primum visi 188. 58' declinatio. Ergò refractio 4°. 14. per bisectionem summae refractionum esset 4. 3. Iam computum prius altitudinis & densitatis aëris subiiciam, quanta potuerit esse minima ad tantam refractionem efficiendam. Minimam autem sumpserimus densitatem, si statuamus refractionem hanc 42. 14. planè horizontalem esse, hoc est, radium Solis, qui ex aethere superficiem aëris tangit, refractum in aëre, rursum tangere superficiem terrae. Tunc intra aërem constituet cum superficie aëris angulum g5'. 46. cuius secans 1354677. Hinc simplex refractio graduum 90u8 est 19. At supra commaniter aer de gogradibus refringebat simplici sua densitate 1. 6'.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
