Latin
PROPOSITIO XI. Problema IIII
Kepler, Astronomiae pars optica 145
Unproofread scanNot analysed yet
refert, antiquiores aliquos Mathematicos hunc nodum ita soluisse, vt dicerent, Terram ob rotunditarem instar montis alicuius habere, ex quo spectator idem, quę in vtraque valle gerantur, facilè inspicit. Caeterum Cleomedes illos refutat, ostensa dissimilitudine. Nam si quo ex montis loco vtraque vallis aspicitur, is locus admodum eleuatus, &mons in turbinis modum vndique praeruptus sit oportet. At nos in superficiem terrae incumbimus, adeo vt plana nobis appareat. Addo ego ad Cleomedis refutationem, quod si qua ex monte aliquo despicimus, id fit lineis infra libramentum aquae descendentibus. At si hoc phaenome non, (de quo iam) nobis contingat, visorias lineas vtrinque supra libramentum aquae (cui parallelus apparet visibilis horizon) oportet eleuari. Testatur enim Moestlinus in consimili Eclipsi supra allegata, &hunc ipsum Plinij locum explicans, duobus gradibus eleuatum visum vtrumque luminare, alternis. Cleomedes igitur initio hanc Plinij narrationem in dubium vocat. Quid si, inquit, dicamus, confictam eße narrationem huiusmodi ab aliquibus, quorum studium erat, Astrologos &Philosophos eos, qui se huic inquisitioni dedidissent, in dubitationem coniicere? At Cleomedem incredulum Moestlinus &Tycho non semel in obseruationibus suis fortiùs constrinxerunt. Nec iniuria miratur Moest. linus, affirmare Cleomedem potuisse, nullum vnquam profeßione Mathematicum, hoc à se visum, scriptis reliquisse testatum: quamuis à Chaldaeis, Aegyptiis, caeterisque Eclipses omnes vsque ad Cleomedis aetatem fuerint annotatae. Verumtamen Cleomedes &in hoc laborauit, quomodo Plinio sua fides relinqueretur, &causa phaenomeni in visum conferretur; isque vel ex repercussu à nube facto, vel ex refractione à crassiore aëre, falleretur, &pro Sole Solis idolum inspexisset. Vtrumque modum supra ventilauimus, nec omninò reiecimus, in refractionibus insolitę magnitudinis.