Latin
146
Kepler, Astronomiae pars optica 146-2
Unproofread scanNot analysed yet
eandem culpam trahit Annonamque 32. tertiae secundùm Calippum periodi, die 27. mensis Mechir, referente Ptolemaeo, aequinoctium obseruauit in manè: at verò Armillae Alexandrinae vtrinque aequaliter illuminatae sunt hora diei quinta. Concludit ergò Ptolemaeus, intra quinque horas non consentire vtramque annotationem. Et inculcat quidem Hipparchus; eam obseruationem esse optimam, quae per Armillas fiat Alexandrinas: Eam enim esse horam veri aequinoctii, in qua vtraque armillae superficies ex aequo illuminetur. Igitur etsi fieri quidem potest, vt haec dissonans ęquinoctiorum obseruatio à vitio instrumenti extiterit, veraque fuerit Ptolemaei incusatio: verum tamen &hoc est, hac tempestate à Tychone Brahe saepissimè per correctissima &exquisitissimè collocata instrumenta idem fuisse annotatum, eodem die scilicet bis aequinoctium. Manè enim, nondum instante aequinoctii verni momento, Sol oriens ob refractiones altior apparet, &polo mundi vicinior, vt videatur iam in aequatore, cùm sit adhuc in austro, post meridiem, vbi Sol est à refractione liber, esto vt iam compleuerit semicirculum Hybernum: tunc itaque denuò &vere &ad visum in ęquatore erit. Contrarium sentiendum est de Autumnali aequinoctio. Incertum igitur est, à vitio instrumenti, an à refractionibus deducenda causa sit, cur authores bis aequinoctium idem se vidisse persuaderentur. Dicam aliquid, quod huius quidem loci non est proprium, differendum potiùs in disputationem de Anni ratione. Quid si namque haec sola refractionum intricatio in causa sit; cur Hipparchus olim maiorem Solis Eccentricitatem inuenerit, quàm hodiè Tycho, &ante octingentos annos Albategnius: Ptolemaeus verò in re tam subtili suas obseruationes Hipparchi demonstrationibus (quas planè retinuit) studio accomodauerit. Si de illo constet, actum &de hoc est: Tantus enim est inter vtrumque in enumeranda longitudine quadrantum anni consensus, quantum instrumentis deprehendi Ptolemaicis vel Hipparchicis, impossibile planè fuit. Igitur vt hanc de Hipparcho suspicionem moueam, causa haec est.