# Astronomiae pars optica 15

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/15

PROPOSITIO XX. Lux in superficiem medii densioris obliquè illapsa, refringitur ad perpeidicularem superficiei. Nam per 14. & 16. Iux hîc motui suo conturia, medio similia patitur. At motus lucem spargit, medium ponitur esse densius. Ergo medium impedit, quò minus lux spargatur. Est verò argumentum sparsionis, obliqua incidentia; propterea qui in quam superficiem lux obliquè incidit, in eandem continuatam & rectè incidit, ergo inter rectum & obliquum radios, angulus irteriicitur; angulo verò radii sparguntur. Sit radius obliquus AB. incidens in superficiem in puncto B. agatur tangens illam superficiem, quae sit B. C. & ab A. descendat perpendicularis AC. Hic ergo lux ex A. angulo BAC. spargitur ad vnum latus, & quantum lucis intra BAC. angulum fuit in partibus ipsi A. propioribus; tantundem est & in BC. linea. Continuata AB. in D. AC. in E. vt DE. sit parallelos ad BC. si in BC. non occurrat superficies densior, spargetur lux amplius, eritque iam rursum tantundem lucis in DE. quantum fuit in BC. At si superficies BC. sit densioris medii, sistet hanc dispersionem per 14. id. que secundum magis & minus. Lux vero BC. si sine dispersione porrò moueatur, oportebit illam in DE. superficie tantundem occupare spatii, ac in BC; quare ex DE. resecari aliquam, aequalem BC. illa sit FE. Nam in ACE. est terminus omnis dispersionis lucis, quia AC. radius in CB. rectus; quare E. communis terminus ninus lineae EF. & ED. erit. Erit igitur BF. parallelos ad CE, & ideo & ipsa perpendicularis ad BC. Lux igitur sinevlla dispersione vsque ad ED.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
