Latin
155
Kepler, Astronomiae pars optica 155
Unproofread scanNot analysed yet
Ob quam rem ex foramine apud oculum, quod repraesentabat locum Solis oppositum verum, inuentum per obseruationem meridianam, &reductum ad horam obseruationis huius vespertinae pinnula appendi perpendiculum, speciali ingenio, quod perpendiculum repraesentabat verticalem circulum, considerando, quod punctum, cuius forma refringitur, cuius vicem hoc loco gerit sectio circuli latitudinis cum Ecliptica, centrum visus, à dicto foramine repraesentatum, punctus in aëris superficie, à quo fit refractio, &perpendicularis à puncto refractionis, in vna sunt superficie, quam hic imaginamur planum circuli verticalis: Et videbam, dum intersectio Eclipticae ac circuli latitudinis verum locum Solis repraesentans ad contactum horizontis venerat, qui situs respondebat vero occasui Solis, quod Sol per foramen alterius pinnulae versus Solem, quo alias tantum in stellis vtebar, filum perpendiculi adhuc illuminauit. Dedi operam, vult dicere, vt Sol non circulum latitudinis, non Eclipticam, sed filum perpendiculi ex foramine vnius pinnacidij suspensum per foramen oppositi è diametro pinnacidij illuminaret aequaliter: ita quod praenarrata in vna erant superficie, scilicet centrum Solis veri, id est, punctus cuius forma refrangitur, centrum visus hoc loco foramen, vnde filum suspenditur, seu potiùs locus fili inferior: quo à Sole collustratur punctum refractionis in aere &perpendicularis: similiter &locus Solis verus in Ecliptica instrumenti, denique locus imaginis seu Sol visibilis. Nam quia foramina è diametro sunt opposita, &filum ab altero foramine suspensum: planum ergò per filum, &foramina transiens, bisecat instrumentum, &quia visibilis Sol filum collustrat per alterum foramen, ergò &visibilis Sol in eadem superficie, quae propter filum est perpendicularis horizonti, ergò in verticalis plano, ergò &verus Solis locus in eodem, cùm semper verus locus rei, &locus imaginis sit in eadem superficie. Quod vbi contigerit in instrumento (siquidem foramen alterum seu intersectio Eclipticae &circuli latitudinis verissimum Solis, vt ponitur, locum repraesentet) argumento est, instrumentum sic directum esse, vt centrum, foramina seu intersectio dicta &verissimus Solis in coelo locus in vnam cadant lineam rectam; nec vt id fiat, aliter collocari posse. Ingeniosum sanè compendium refractiones instrumentaliter sine calculo ex longitudine &latitudine eliminare per obseruationem, &longitudinem latitudinemque tutam praestare, imò &refractiones ipsas per omnia tria rectanguli latera metiri. Possit &ad parallaxes transferri.