Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 16
Unproofread scanNot analysed yet
veniens, occuparet spatium EF; eadem sine vlla perturbatione eousque descendens, occuparet spatium ED. spargens &extenuans se eadem proportione. Ergo cum interuenit medium BC. densius; id dispersionem impediens facit vt lux medium spatium occupet inter EF. &ED; sit illud EG. Radius ergo AB. refringetur in B. &infra superficiem densioris medii fiet BG. accedens ad perpendicularem BF. quod erat demonstrandum. Quaeritur autem, qua facultate fieri possit, vt affectio superficiei pellucidae luci imprimatur? Respondeo luci motus competit per 1. quare &species motus, &accidentia reliqua, impactus nempe in densiorem superficiem, &eius superatio, &nonnulla resistentia à superato. Contingere autem eadem necessariò &in mobilibus physicis, quoties giobus in aquam torquetur, dummodo subeat aquam, patet sic. Liceat enim hîc mihi verba Opticorum contra mentem ipsorum vsurpare, &in meliorem sensum traducere. Sit BC. aqua, AB. motus sphaerulae, continuetur CB. in H. &FB. in I. Cum ergo motus sphaerulae AB. sit quodammodo compositus ex IB. in BH. accidet etiam, vt resistat illi tàm profunditas BF. quàm BH. crassities lateralis. Prius impedimentum tardiorem efficit eius descensum, &retundit, dummodo descendat: posterius verò repellit ipsam à sua linea, vt quia motus erat BD. futurus, repellatur à BH. &fiat BG. Hoc accidere necesse est in proiectilibus, quae à corpore densioris impediuntur, In luce motus illa portio, quae est versus BH. est ille motus extenuationis; quae verò versus IB. vel BF. non variat luci suam, vt ita dicam, materiam; sed tantum illam defert, cui quidem per 10. non corpus vel crassities BF. impedimentum adfert, sed sola superficies BC. &quidem non aliter, quàm quatenus est densitatis particeps, per 14. Non est autem densitatis particeps in profundum; esset enim corpus non superficies. Est vero densa in latum &longum, vt in partes BH. (nam respectu huius solius lineae maximè obliqua est ad ipsam AB. Et fertur siue attenuatur lux non versus partem BC. sed versus BH. Ergo superficies ex parte BH. resistit huic motui, existitque hinc quasi quaedam reflexio AB. in BG. planè similis illis, quae fiunt in corporibus naturalibus proiectis.