Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 166
Unproofread scanNot analysed yet
lumen inesse non potest, nisi simul visio vitietur. Quę verò in felium oculis constantia sunt lumina, non vt scintillationes, transitoria, Iessenius existimat, in hâc Iride itidem residere. Tertia quasi tunica, à neruo sese in cauum hemisphaerium dilatante orta, Reti in saccum desinenti, seu magis infundibulo assimilatur, non substantiae, sed figurae conformitate, vt Plattero placet: vnde nomen Retiformis accepit. Traditur substantiam repraesentare cerebri, magis tamen mucosam, &subrufam (subcaeruleam à Iessenio) esse; vnde colligis, potissimùm albam dilutam videri, suffuso rubore, vel caerulo. Iessenius etiam subdiuidit hanc in nerui substantiam &tunicas. Hic in diuersa cum Vitellione Iessenius &Platterus abeunt. Iessenius ex Vitellione retiformem ait, vbi vitreum humorem est complexa, progressam, in crystallini humoris, qui humorum est medius, maximum circulum inseri: fierique huius beneficio, vt crystallinus medius in vitreo constituatur. Platterus aliter, sub eo circulo superficiei cauae, quo circulo secunda tunica primae nectitur, &vuea dici incipit, ex vuea nempè, minimè verò ex retina, oriri processus quosdam circumcirca, qui à similitudine ciliares dicantur, inque circulum maximum crystallini desinant: itaque crystallinum vueae, non retiformi connectant: processus illos nigros, &pectinatim distinctos esse. Retinam verò infra hos ciliares processus definere, neque planè connatam vel choroidi vel vitreo humori, quem complectitur, vel his ciliaribus processibus: adeo quidem, vt effuso vitreo (cuius solius infarctu retinchoroidem attingat) retina conuoluta, nuspiam nisi suo nerue adhaerescat. Magis assentior Plattero; vt qui distinctius etiam ist. tradidit. Nam quantum apparet, Vitellio visibilia cognoscend facultatem crystallino humori transcribit: quare commeatua huic facultati quaesiuit ex neruo, vel retina nerui propagine) n crystallinum, per hos ciliares processus. Platterus verò cognscendi facultatem in retina relinquit, quod magis est vero colsentaneum: crysi allinum verò in instrumentorum censu halet, de quo infrà. Pro quo &hoc militat, quod ciliares processus, quibus crystallini circulus maximus reuincitur, nigrore suo non Retinam, sed vueam repraesentant. Iam quod humores attinet, tres in oculo sunt, sedibus vndiquaque distincti: Vitreus in posteriori oculi parte; Aqueus in anteriori, Crystallinus in eorum medio, maceriem faciens ipse &ciliares processus, inter vitreum &aqueum.