# Astronomiae pars optica 168

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/168

Tenuissimus est aqueus, densissimus crystallinus: Pellucidissimi vterque. Vitreus paulò tinctior. Ducto axe per centrum foraminis vueę in neruum opticum, centra crystallini circulorum in hac haerent: itaque rectè crystallinus in centro oculi dicitur haerere, si intelligas secari oculum plano ad axem recto, & centrum oculi, illius circuli centrum. Sed quod vniuersam oculi conglobationem attinet, Crystallinus magis in anteriora vergit dicti axis. Crystallinus à fine nerui optici distat longissime: minus à foramine vucae, minimum foramen vueae à superficie corneae. Modus visionis. Etsi frons supercilia palpebrae cauernae ad modum visionis & ipsae concurrunt, non obeunt tamen principalia munia. Propterea vsus earum iam praemisi, & cum earum descriptione coniunxi. Quas vero subnexui partes, globum oculi ipsum attinentes, omnes illae ad praecipuum officium concurrunt. Quare vt singularum vsus appareat, visionis modum describam, sanè à nemine hactenus, quod ego sciam, eousque peruestigatum & deprehensum. Itaque rogo Mathematicos, vt diligenter ista considerent, quò vel tandem certi quid de nobilissima hac functione in Phylosophia extet. Visionem fieri dico, cum totius hemisphaerii mundani, quod est ante oculum, & amplius paulò, idolum statuitur ad album subrufum retinae cauae superficiei parietem. Quomodo idolum seu pictura haec spiritibus visoriis, qui resident in retina & in neruo, coniungatur, & vtrum per spiritus intro in cerebri cauernas, ad animae seu facultatis visoriae tribunal sistatur, an facultas visoria, ceu quaestor ab Anima datus, è cerebri praetorio foras in ipsum neruum visorium & rerinam, ceu ad inferiora subsellia descendens, idolo huic procedat obuiam, hoc inquam Physicis relinquo disputandum. Nam Opticorum armatura non procedit longius, quam ad hunc vsque opacum parietem, qui primus quidem in oculo occurrit. Non enim audiendum puto Vitellionem pro. 20. lib. 3. qui haec idola lucis, per neruum vlterius putat proficisci, quoad in medio itinere vtriusque oculi nerui quodam quasi nexu coeant, iterumque discedant in suas singuli cauitates cerebri.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
