# Astronomiae pars optica 169

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/169

Nam quid legibus* opticis de hoc occulto commeatu pronunciari potest, qui cum sit per opacas, ideoque tenebrosas partes, administreturque spiritibus, qui toto genere differum ab humoribus, aliisque perspicuis rebus, iam iam sese legibus Opticis penitus exemit. Itaque cùm Vitellio sic argumentetur lib. 3. p. 20. Oportere species vniri: Ergò (p. 21.) refractionem fie ri in vitrei postico, & (p. 22) spiritus esse pellucidos: Ego inuerto: Spiritus non sunt corpus opticum, & ipsorum gracilis cauerna neruea non est opticè directa, & si esset, contortu tamen oculi statim fie ret anfractuosa, suique partes opacas exilissimo foramini seu meatus ostio obiiceret. Quare neque transit lux posticam vitrei superficiem, neque refringitur ibi, sed impingitur. Et quî refringi potest species, perpendiculariter ingressa? Quod mirum est non incidisse Vitellioni, propositionem 31 tertii scribenti. Hinc pr. 73 tertii in difficultates fuit coniectus non mediocres, ob hanc specierum in concursu neruorum coniunctionem. Quod si & de hac neruorum coniunctione in medio itinere dicendum est, id fiat rationibus physicis. Nam certo certius est, nullam imaginem opticam hucvsque peruenire. Videtur igitur, si quilibet neruus in suam cerebri sedem liber rectâ peruenisset, futurum fuisse, vt duobus oculis vsi, duas existimaremus videre res pro vna. Aut facta est haec coniunctio, ne altero clauso oculo, ille quoque cerebri sinus à iudicandi functione cessaret. Aut fortasse ipsa sinuum geminatio non propter oculos tantum est, sed per se facit ad rectam dijudicationem, vt oculorum societas ad distantias. Vt igitur & visibilia dijudicarentur rectissimè, & quae vno & quae duobûs oculis cernerentur; concursum hunc meatuum fieri oportuit. Hoc vnum hic ex conclusione capitis primi opticè dici potest: spiritus pati à coloribus & luminibus, passionemque hanc, esse quandam, vt ita dicam, colorationem & illustrationem. Nam resident in visu species fortiorum colorum, post intuitum factum, & miscentur coloribus à nouo intuitu impressis, fitque confusus ex vtroque color.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
