Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 170
Unproofread scanNot analysed yet
Haec species separabilis à praesentia rei visae existens, non est in humorio. aut tunicis, vt supra probatum: ergò in spiritibus &per hanc impressionem specierum in spiritus, fit visio. Impressio vero ipsa non est optica, sed physica &admirabilis. Sed hęc obiter. Redeo ad explicandum visionis modum. Visio igitur fit per picturam rei visibilis ad albam retinae &cauum parietem; &quae foris dextra sunt, ad sinistrum parietis latus, sinistra ad dextrum, supera ad inferum, infera ad superum depinguntur: viridia etiam colore viridi, &in vniuersum res quaecunque suo colore intra pingitur; adeo vt, si possibile esset picturam illam in retina foras in lucem protracta permanere, remotis anterioribus, quę illam efformabant, hominique alicui sufficiens esset visus acies, is agniturus esset ipsissimam hemisphaerij figuram in tàm angusto retinę complexu. Etenim &proportio seruatur ea, vt quo angulo, ad certum aliquod punctum intra complexum oculi, ductę rectę à punctis aspectabilium singulis, concursurę fuerunt; eodem propemodum &singulae partes intra sint depictae; adeo, vt ne minutissima quidem puncta negligantur; adeoque quanta est subtilitas visus in quolibet homine, tanta sit &subtilitas huius picturae intra eius oculum. Iam vt ad modum hunc pingendi propius accedam, &me paulatim demonstrationi praeparem, dico picturam hanc constare ex totidem conorum paribus, quot sunt in re visa puncta, binis semper eâdem basi, latitudine crystallini, aut eius particula vtentibus: sic vt alter conorum vertice ad punctum visum, basi verò ad crystallinum statuatur (refractione quidem in ingressu corneae nonnihil variatus) Alter basi ad crystallinum cum priori communi, vertice ad punctum aliquod picturae in superficie retinae pertingat; refractionem &ipse passus in exitu crystallini. Et conorum quidem exteriores omnes in foramine vueae concurrunt, quo in spatio fit conorum intersectio; &dextra fiunt sinistra. Vt haec capiantur melius, repetam per partes. Sit punctum aliquod visibile, directè oculo oppositum, sic vt linea per orificium nerui ¢rum foraminis vueae incidat in hoc visibile punctum. Cùm ergò quodlibet punctum radiet in orbem, radiabit &in partes orbis, quare &in totam portiunculam sphaerulae corneae, illustrabitque iridem &medium eius nigrum, seu foramen vueae. Cumque iris sit opaca &nigra, circumsistentes radios auertit &probhibet, solos medios intromittit, quantum foramine patet.