# Astronomiae pars optica 171

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/171

Ac cum cornea, & qui sub hac est, humor aqueus, (quae vtraque pro eodem medio causa densitatis habeo) sint medium densius aëre, qua re radij à puncto in deuexa sphęrulę demissi, refringentur ad perpendicularem. Itaque qui priùs in aëre progressu spargebantur, nunc corneam ingressi, colliguntur; adeò vt quamuis circulus maximus ab ijs radijs in cornea descriptus, qui foraminis margines descensu attingunt, sit latior circulo foraminis vueę, hi tamen radij vsque ad foramen vueae, per tantulam aquei profunditatem tantoperè colligantur, vt iam eius foraminis margines ab extremis radantur, discensuque facto minorem in crystallini superficie portionem illustrent, quam est foramen vueę. Iam in superficiem anteriorem Crystallini ingressi, siquidem à puncto certae & proportionatae distantiae (quae cuilibet oculo sua est, nec planè omnibus eadem) primitus fuerint orti, propter similem corneę & crystallini conuexitatem, omnes illi propemodum perpendiculariter incidunt: Quare puncti directe visui oppositi, & concinnè distantis, radiorum ferè nulla fit noua refractio in anteriore crystallini superficie, quamuis crystallini densius sit medium quàm aquei. Rursum autem hic araneae & suo humori, crystallino scilicet, ascribo eandem densitatem causâ refractionis, vt & infra vitreo & tunicae hyalinae. Descendunt igitur hi vnius puncti radij, quantum eorum per foramen vueae fuit admissum, per omnem profunditatem crystallini, semper magis magisque coeuntes, quoad peruenerint ad posteriorem Crystallini Hyperbolicam superficiem. Adeoque si fieri posset, vt horum radiorum seriem in oculo sectione quis imitaretur, is à summis corneę, vsque ad vltimas crystallini partes, vnam eandemque faceret conicam superficiem, cuius quidem amplitudo est foramen vueae illo loco, vertex verò desiturus esset in punctum aliquod post oculum. Iam verò radij hi per conicam posteriorem crystallini superficiem in Vitreum egressi, cuius est medium rarius medio crystallini, refringuntur à perpendicularibus, in superficiem per puncta refractionum ductis, quare fit vt refracti coëant versus axem; itaque terminantur breuiore & obtusiore cono, quàm fueratis, quo hactenus peruenerant. Coëunt igitur denique omnes hi radii ab vno puncto visibili in punctum planè vnum, quod est ipsissimum centrum & extremitas nerui optici, quo is loco retinae connectitur. Nam ad hanc crystallini densitatem, & futuram harum refractionum magnitudinem, Natura est dimensa spatium humoris vitrei, crystallinum inter & retinam.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
