Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 172
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec demum est distinctissima visio, cum vniuersa eiusdem puncti lux, quantacunque sparsa est per amplitudinem coni, à foramine vueae admissi, duabus refractionibus, alterâ in cornea, alterâ in posteriore crystallini superficie, cogitur, &vnicum retinae punctum, ipsissimum nempe orificium nerui, facultatem visoriam seu spiritum vehentis, fortissimè illustrat, adque id punctum nulli alii ab vllo alio lucente puncto radii allabi possunt, beneficio nigroris &opacitatis vueae, angustię foraminis, ciliarium processuum, &caeterorum, de quibus paulò post dicetur. Caeterum quod hactenus nobis fuit propositum visibile, id punctum fuit, non corpus: quare partes non habuit, neque distincta dextra à sinistris, supera ab inferiis. Neque verè visibile sed elementum, seu magis terminus rei visibilis: vti &ipsa puncti visio, hactenus explicata, non est accipienda pro consummata visione, sed pro quodam visionis elemento. Nam vt in re visibili sunt multa puncta, ita &multa rei illius visionis quasi elementa. Manetque 19 tertii Vitellionis nihilominus: nihil videri, nisi cuius sit aliqua magnitudo proportionabilis. Sit ergò punctum aliud iuxta prius &directè oppositum, declinans ab eo ad dextram. Illud igitur punctum corneam ipsum quoque illustrabit, &subiectam Iridem, eiusque foramen intuebitur ex obliquo. Itaque radii per foraminis circulum intromissi, speciem, exhibebunt coni scaleni, qui secabit conum rectum prioris puncti in foramine vueae, &post sectionem intra vueam concedet in partes sinistras, illustrans partem quidem superficiei crystallini à priori etiam illustratam, partem verò à priori puncto non illustratam, sed sinistriorem; &fit penè idem, quod supra cap. 2. demonstrauimus in clausa camera fieri.