# Astronomiae pars optica 172

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/172

Atque haec demum est distinctissima visio, cum vniuersa eiusdem puncti lux, quantacunque sparsa est per amplitudinem coni, à foramine vueae admissi, duabus refractionibus, alterâ in cornea, alterâ in posteriore crystallini superficie, cogitur, & vnicum retinae punctum, ipsissimum nempe orificium nerui, facultatem visoriam seu spiritum vehentis, fortissimè illustrat, adque id punctum nulli alii ab vllo alio lucente puncto radii allabi possunt, beneficio nigroris & opacitatis vueae, angustię foraminis, ciliarium processuum, & caeterorum, de quibus paulò post dicetur. Caeterum quod hactenus nobis fuit propositum visibile, id punctum fuit, non corpus: quare partes non habuit, neque distincta dextra à sinistris, supera ab inferiis. Neque verè visibile sed elementum, seu magis terminus rei visibilis: vti & ipsa puncti visio, hactenus explicata, non est accipienda pro consummata visione, sed pro quodam visionis elemento. Nam vt in re visibili sunt multa puncta, ita & multa rei illius visionis quasi elementa. Manetque 19 tertii Vitellionis nihilominus: nihil videri, nisi cuius sit aliqua magnitudo proportionabilis. Sit ergò punctum aliud iuxta prius & directè oppositum, declinans ab eo ad dextram. Illud igitur punctum corneam ipsum quoque illustrabit, & subiectam Iridem, eiusque foramen intuebitur ex obliquo. Itaque radii per foraminis circulum intromissi, speciem, exhibebunt coni scaleni, qui secabit conum rectum prioris puncti in foramine vueae, & post sectionem intra vueam concedet in partes sinistras, illustrans partem quidem superficiei crystallini à priori etiam illustratam, partem verò à priori puncto non illustratam, sed sinistriorem; & fit penè idem, quod supra cap. 2. demonstrauimus in clausa camera fieri.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
