Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 175
Unproofread scanNot analysed yet
Est itaque retine color, neque tenebrosus seu niger, ne colores rerum tingeret, neque planè candidissimus, ne claritatem nimiam vitreo infunderet, &ne, quam super hunc alba &lucida repraesentantur, immoderata proportione obfuscent tinctiora. Vide corrol. ad 30 &31 prop. c. 1. Figura retinę plus est quam hemisphaerium. Primum quia hemisphęrium esse oportuit, ad proportionatam reb. picturam recipiendam, vt iam dictum: reliquus V. limbus vsque ad ciliares processus est continuatus, vt in farctu vitrei globi, retineretur retina distenta, collo iam angustiore facto, quam ventre. Nuspiam n. alligari potuit ob teneritudinem &subtilitatem spiritus visorij: cui etiam canali opus fuit in neruo, contra reliquorum neruorum naturam, ne substantiam quidem nerui sustinenti. Nam si non plus hemisphaerio occupasset retina, corrugari &ad nerui nexum facilè potuisset recurrere. Ac etiam hiatum necesse fuit compleri ab hemisphęrio vsque ad ciliares processus: fuisset igitur hoc aut à choroide pręstandum, aut à vitreo. Pulchriùs v. id fieri à retina. Sed neque cessare videtur iste limbus a videndi functione. Quamuis. n. conorum per crystallinum formatorum nullus ipsum contingat: videntur tamen