# Astronomiae pars optica 178

Kepler, Astronomiae pars optica, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/178

illato, & fenestellae opposito, quaecunque per amplitudinem fenestellae seu foraminis possunt ad globum pertingere, omnia clarissimè & iucundissimè in opposita papyro per crystallinum depingantur. Cumque in vnica hac remotione (nempe semidiametri papvri à glombo) pictura appareat, ante & post fiat confusio; fit tamen planè contrarium applicato oculo. Nam si oculus constituatur post vitrum semidiametro globi, vbi prius distinctissima erat pictura, iam maxima existit confusio rerum per vitrum repraesentatarum. Vitrum enim aut totum lucidum, aut totum rubeum, aut totum tenebrosum &c. apparet. Si propior fiat oculus globo, cernit oppositas res erectas & magnas, vbi super papyro confunduntur, sin recedat à globo longius semidiametro globi, comprehendit res distinctis imaginibus, euerso situ, & paruas, & in ipsa globi superficie proxima hęrentes. Prius verò papyro ibi sitâ, euanuerat planè pictura. Haec omnia fiunt circa globum aqueum, propter refractiones & figuram, eò quòd conuexitas aliqua insit figurae. Cùm igitur & crystallinus è conuexis sit, & densior circumstantibus humoribus; vt aqua in vitro densior est aëre: igitur quaecunque de globo aqueo in hunc modum, & his medijs vsi, de monstrauerimus, eadem & de crystallino probata erunt, reseruatis ei priuilegiis suis ob certam conuexitatis figuram, discrepantem à conuexitate globi. Accedamus igitur ad demonstrationem eorum, quae contingunt circa globum crystallinum seu vitreum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
