# Astronomiae pars optica 179-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/179-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/179-2

PROPOSITIO III. Visus ad euidentia rapitur, tenuibus & vanescentibus malignè allicitur Quod experientia testatur, visus proprietas coarguit. Nam ideò datus est, vt moueretur luce, à forti igitur mouebitur fortiter. At moueri à luce, est videre. Quare qui prius ad debilem lucem respexerat, oriente fortiori luce ab eadem regione; eandem consectabitur, priorem amirtet. Vel per 28 primi capitis, cùm fortia oculum immoderatè collustrent, latebit debilior collustratio sub ea. Visus verò sequitur collustrationis rationem.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
