# Astronomiae pars optica 179

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO I. Problema. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/179

eius, AEF superficies est perpendicularis super globum, hoc est, transit per I centrum. Ergò AEFI sunt in vna feff superficie. Quod si F est punctum, in quo EF refringitur in FC. & per FCvenit ad alterum oculum in C. per eadem igitur EFCT erit vna superficies plana. Cumque AEFI. & EFCI superficies habeant communem partem EFI superficiem: ergò AEFCI sunt in vna superficie: & Al continuata, in D sectionem cum FCincidet. Eodem planè modo demonstrabuntur B oculus alter, & DHGAlin vna esse superficie. Ergò D in vtraque est superficie, quare BH & CF secant se mutuò in D. Itaque D est locus, in quo per vtrumque oculum spectatur imago rei seu puncti visi A. per 17 tertij capitis. PROPOSITIO II. Visus ad multùm propinqua aegrius respicit, quàm ad remotiora. Dictum enim est, in visione rerum propinquarum contorquendos esse oculos. Contortio est praeter naturam, quae oculis situm parallelum tribuit. Quare sequitur fatigatio, & à minori contortu minor fatigatio. Hinc cogitabundi dinoscuntur facilè ab omnibus: notam tamen intelligit nemo. Est autem haec, quòd oculorum musculos remittunt, quò minus ad res proximas contorqueantur. Tunc igitur recurrunt ad situm parallelum,

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
