# Astronomiae pars optica 181

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/181

Si conuoces oculorum acies in vnum, nempe in ante inuestigatum locum imaginis, qualiter is prop. 1. huius descriptus est, apposita in propinquo re insigni: tunc oculi ad rem hanc coeuntes, videbunt & imaginem imperatam secundariè: Alia etiam magis subdola cautio per 4 praemissam adhiberi potest, cuius experimentum vidi Dresdae in Theatro artificiali Electoris. Sed quod ego demonstrationibus imbutus videre me affirmabam, caeteri negabant. Itaque non consilio custodis, sed casui tribuo. Discus in medio crassior, seu lens crystallina, pedis diametro, stabat in ingressu camerae clausae contra fenestellam, quae vnica patebat, declinantem parùm ad dextram. Dum igitur oculorum acies tenebrosam capacitatem pererrant, fortuitò, & in locum imaginis incidunt, propiorem quidem quàm erat lens. Cum itaque lens maligne illustraretur, oculos non admodum alliciebat. Sed neque parietes trans lentem admodum erant conspicui; quia in multis tenebris. At fenestella & circumstantes res, quę multaluce fruebantur, post lentem latentes, claram sistebant in aëre (me inter & lentem) sui imaginem. Primo itaque nictu cernebam aëriam hanc imaginem, at repetitis obtutibus, paulatim minus atque minus. Possunt amplificari ludi. Nos hic euidentiora & promptiora proponemus, ad institutum scilicet accommoda.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
