# Astronomiae pars optica 183

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/183

Respondeo, concurrere dualitatem oculorum, & distinctionem directae visionis ab obliqua seu obliquarum ab inuicem per diuersas superficiei partes. Sit in praecedenti figura FA paries; oculi BC. quorum acies in vnum parietis punctum dirigantur, id sit F. intermedio loco collocetur visibile, cuius species est geminanda, id sit D. Cùm igitur FC sit axis oculi C conti nuatus, D apparebit oculo C in linea axis. Et cùm FB sit axis oculi B continuatus, BD verò sit linea alia quàm axis, Dapparebit oculo B extra lineam axis in alia parte superficiei, ita pro diuersa collocatione in oculis diuersae species apparebunt. Ebriosis itaque & morbidis, & pueris senibusque, & quorum voluntarij motus impediti sunt, hoc accidit.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
