# Astronomiae pars optica 185-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/185-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/185-2

PROPOSITIO IX. Radii paralleli sphaeram aqueam ingreßi, quò remotiores ab axe, hoc citiùs cum axe concurrunt. In schemate praemisso in A. B. C. D. puncta incidant paralleli axi AE. qui sint LA. MB. NC. OD. Et sint primò refractiones inclinationibus proportionales. Inclinationes hîc sunt LA Fnulla, deinde MBF. NCF. & ODF horizontalis vel maxima. Et sit MB. refractione vnâ factâ in B. concursus cum axe in E. vltra globum, dissimulatâ iam refractione alterâ, quae fit in posteriori parte superficiei globi. Cùm ergò per lemma praemissum anguli ad E sint inaequales, aequales verò excessus, inclinationum: Non poterunt anguli ad E respondere proportione incidentijs, hoc est, si BEA (vtpote complementum MBE ad semicirculum) est angulus iustus refractionis MB. tunc CEA non poterit esse angulus refractionis NC. quia inclinatio NCF dupla est ad MBF. CEA verò minor, quàm duplus BEA. Quod si & NC refractionis angulus duplus esse deber, augeri debet. Augetur verò ducta CPvt secet EA axem ante E in P. Nam CPA interior aequalis est exterioribus CEP. ECP. Sicque maior quàm CEPvel CEA. Patet ergò, si proportionales essent anguli refractionum angulis inclinationum, Aa refrarefractione vna factâ: tunc ex parallelis, propiores perpendiculari, remotius cum ea concursuras, remotiores à perpendiculari, propiorem sphaerę facturas intersectionem. Iam verò, si gemina fiat refractio, accedat nempe altera in opposita parte superficiei, quod fit in illis mediis, quorum ita moderata est densitas, vt omnes radiationes post sphaeram demum cum axe coëant: tunc haec ratio duplicatur, quia per 9.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
