# Astronomiae pars optica 186

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/186

decimi Vitellionis, refractionis anguli aequales sunt, siue ab aqua in aërem, siue ab hoc in aquam lux eâdem lineâ perueniat. Denique quia refractiones non sunt proportionales angulis incidentiae, sed multò maiores anguli refractionum in plus inclinatis, quàm fert modus incidentiae: Ergò rursum noua causa accedit, quae radiationes plus à perpendiculari distantes propius, quàm anteâ, cum axe colligat, radiationes verò propiores axe, longius à sphaerâ, quàmantea, cum axe conuenire faciat. PROPOSITI OX. Problema. Ad susceptum sphaerae punctum quodcunque radium alicuius puncti lucentis sic accommodare, vt refractus non concurrat cum axe ex radiante puncto per sphaeram ducto. Suscipiatur punctum H in schemate penultimo prop. 8. & ex Hagatur recta quaecunque non per centrum A. secans sphęram, sitque HG. ad quam inclinetur HI angulo iusto, quantum requirit incidentia refracti GH. in superficiem sphaerae per p. 9. c. 4. Sit IHG. fiat ei aequalis HGL. & ipsi GL parallelus agatur perA centrum recta DA secans HI in I. Dico T punctum proiicere radium in H susceptum punctum, sc. IH. qui refractus in H. G. non concurrat cum AD. Demonstratio patet ex antecedente, cuius haec est conuersa.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
