# Astronomiae pars optica 187

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/187

PROPOSITIO XI. Impossibile est eundem refractum in medio non densissimo à pluribus vnà radiationibus ex medio rariore in idem punctum superficiei densioris concidentibus descendere. Nam per pr. 8 quarti capitis, sic constituuntur anguli refracti ad omnes inclinationes, primùm crescit aliqua portio anguli refractionis cum inclinationibus: deinde, hac portione ab inclinatione subtractâ, residui secans idemtidem multiplicat portionem. Cùm ergò elementa quantitatibus differant, per diuersas inclinationes, composita quoque, seu angulos refractionum differre necesse est: quare diuersarum inclinationum, hoc est, diuersarum radiationum ad idem densioris superficiei punctum, diuersi, nequaquam verò ijdem sunt refracti. PROPOSITIO XII. Radii à diuersis ad idem densioris superficiei punctum venientes, secant sese in illo, & superioris radiationis refractus sit inferior. Quod si non: ergò sit OH radiatio superior quàm IH. eiusque refractus HP. qui in HG competere non potest per praemissam. Sit ergò superior etiam HP. quàm HG. Sic vt IH in HG refringatur, & OH in HP. Continuetur etiam perpendicularis aliquo vsque inO. Certum enim est QHdum subit aquam non refringi, sed concedere in HA. Ergò dum QH inclinatione factâ peruenit in OH. qui sub aqua HA peruenit in HP. Ergò illa alicubi inter Q. O. versante, haec inter A. P. versabitur, & in HG competet. Prius autem HG refractus erat ipsius IH inferioris quàm OH. iam alicuius superioris quàm OH. quod est impossibile per praemissam. Ergò OH non refringitur in HP supra HG. sed in aliquam infra HG. & in Hpuncto sit intersectio. Aliter. Si enim non descendit OH infraIHG. sectione in H factâ: ergò omnes superiores, quàm IH refractos habebunt superiores: quia omnium est eadem ratio, cùm crescere refractiones cum inclinationibus probatum sit, & quò quisque superior, hoc erit superior & eius refractus, Continuetur GHaliquousque in R. quia igitur RH superior quàm OH. refractus eius erit superior quàm HG. Sit HP. cùm igitur RHG sit recta vna, RHingressus medium densius in H refringetur à perpendiculari HA in HP. quod absurdum est: debuit enim ad perpendicularem in densiori refringi. Ergò superiorum incidentium refracti non sunt superiores. At nec ijdem per praemissam. Inferiores ergò. Itaque fit in Hsectio: quod erat demonstrandum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
