# Astronomiae pars optica 188

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XIII. Problema. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/188

PROPOSITIO XIII. Problema. Punctum inuenire in axe extra sphaeram, quod terminet citimè radiationes in sphaeram, concurrentes cum axe. In schemate pr. 8. Sphaerae BC sit axis FAD per centrum A. cui ad rectos ex A excitetur AG. & in G tangat circulum GL. Erit haec incidentia, vti illam supr. c. 4. nominabamus, horizontalis; refringatur igitur LG angulo refractionis horizontalis, quantum requirit medii densitas. &itque LGH angulus iustus. Fi verò statuatur aequalis GHI. hoc est circulum alia in H tangat, quae sit HI. secans axem A F in I. Dico hunc esse terminum radiationum cum axe concurrentium, hoc est, ipsum I. nullum amplius radium proijcere in sphaeram, qui refractionibus factis cum axe concurrat, multò minus, si quod sumatur punctum ipsi A propius quàm est I. At si sumatur punctum remotius ab A. quàm est I. ab illo omninò aliquas radiationes in sphaeram concurrere cum axe. Primum, quia IH. GL tangunt circulum, est ergò IH radiatio horizontalis; quâ inclinatior ex I non potest exire in sphaeram. Et quia GL parallelus est ad FA. non concurret igitur haec vltima radiatio puncti I cum axe. Educatur iam alia ex Iin punctum circumferentiae propiùs, quod sit C. & per 10 huius capitis, conuersam in C puncto recta CB sic secet sphaeram, vt ad hunc inclinationis modulum CBA. accommodati vtrinque anguli refractionum, seu eorum complementa ad semicirculum CBK. BCF faciant BK parallelum incedere cum FAD. Talis enim dispositio esse potest apud quodcunque punctum. Sit, inquam, talis dispositio. Ergò per 9 praemissam CF secabit DF in F remotiori, quam HI. propterea quod posuimus C propius esse perpendiculari FA quàm H. vnde & B propius erat quàm G. A duobus.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
