# Astronomiae pars optica 192-2

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/192-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/192-2

COROLLARIA. 1. Patet hinc, oculo a. longius etiam distante quàm γβ. si tamen 1x fuerit inter θν. partim euerso situ (in extremis nempe) visum iri, partim (& in intermediis) situ recto: Et eandem etiam circularem, iuxta p 43. decimi Vitellionis: itaque confusè. 2. Quod si sic manente oculo insit etiam intraò citimum intersectionis terminum, tota erecta videbitur. 3. Si verò oculus intra βysit, intersectionibus in infinitum excurrentibus, & aliquibus ex oculo radiationibus paralleliter refractis: Si tunc res in axefuerit sita, & minor parallelorum distantia, videbitur erecta & euersa simul, siquidem remotior fuerit citima intersectione: Sin propior, erecta tantùm apparebit. 4. At si excesserit complexum parallelorum, vltra terminum tota euersa, medium erectum, & partim circulare apparebit. 5. Deniq, oculo & recis terminos intersectionum existentib. ille parallelorum, haec radiationum oculi, res erecta & maximae quantitatis videbitur.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
