# Astronomiae pars optica 193

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/193

PROPOSITIOXVIII. Sic habentibus omnibus, vt prop. 17. praemissa, mediae partes rei maiores apparebunt, quam pro proportione, &curuae. Etenim radiationes ab à proximae axi parùm obliquè incidunt, angulo magno comprehensę, inde subitò obliquius. Parùm igitur in medio per multum spatij increscit refractio à lateribus subitò, per exiguam partem superficiei. Et quò plus crescunt refractiones: hoc magis lineae diuaricantur, hocque plus de re visa comprehendunt, inque exiguaum superficiei lateralis partem statuunt. Curuae autem putantur res quia in superficie, quae curua est, haerere videntur. DEFINITIO. Cùm hactenus Imago fuerit Ens rationale, iam figurae rerum verè in papyro existentes, seu alio pariete, picturae dicantur. PROPOSITIO XIX. Dictum est, quid oculo accidat circa sphaeram aqueam. Docebo iam, quomodo planè contrarium eueniat papyro. Primùm hoc rectà ex dictis deducitur; carsi pasyrus tangat ferè globum, figura globi (si vrinarium fuerit, cum longo collo) per Solem in sphaePOlli ram irradiantem, pingatur super papyrum, limbo lucidissimo. Quicquid enim intra hunc complexum est radiorum, ij nondum intersecti sunt cum axe. Cùm papyrus globum tangit, omnes hîc sunt, qui globum transire potuêre. Limbus tunc lucidissimus est, quia radij collectissimi, seque mutuo circulariter (at nondum in axe) intersecantes: vt in apposita figura apparet in a8. γ8. vt fert ratio praemissarum demonstrationum. Vbi iam vicesima diametri parte papyrus fuerit remota à vitro (siquidem à sideribus fiat illustratio) iam in medio figurae radij aliqui se cum axe intersecare incipiunt, literam hinc & medium figurae clarescit. Decrescit verò figura cum remotione papyri, non quòd conus earundem linearum ad turbinem properet: non enim decrescit proportionaliter, sed initio subitò, in fine tardè.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
