# Astronomiae pars optica 194

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/194

Causa verò genuina est successio radiorum. Intersectis enim in axe & dispersis, qui prius limitem efformauerant in a β. γ δ exteriores; succedunt semper interiores in e. §. r. b. Quod si conus iste radiationum refractarum & sese intersecantium integer consisteret in aëre; tunc figuram repraesentaret, generatam ex arcu, circunducto altero termino circulariter manente altero in sublimi, arcu intro vergente; conus nempe gracilis esset in medio, & valde acutus. Vbi papyrus ad acumen venerit coni ψ. fortißima est illustratio, adeò vt puluerem pyrium frigida aqua incendat, Sole feruente. Nam per 15 praemissam ibi non quidem omnium, sed multorum tamen radiorum intersectio fit in centro vno: reliqui τοχυ iam intersecti, sparguntur circa, & radios quosdam in vnum centrum tendentes efformant. Papyro vltra terminum vltimum + remota vanescit figura penitus, intersectis radiis omnib. Hinc intelligitur, quanta sit vis incensionis futura, si coeant omnes radii, qui transire globum possunt.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
