# Astronomiae pars optica 195-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/195-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/195-2

PROPOSITIO XXI. Propinquarum rerum picturae locus est à vitro remotior remotarum propior. Patet per 2 corollarium p. 16. praemissae, & per praemissam 20. Quod notabit machinator aliquis, vt multa in hoc libro alia. Probare potes de die etiam, accensa candela, quae super papyrum ardere videbitur, si ea legitimè collocetur: quod supra ex Porta dixi verum esse, in hoc picturae negocio: at non in illo Imaginis, nec in aëre, sed super pariete. PROPOSITIOXXII. Haec pictura proportionem retinet suae distantiae. Nam perpendicularibus irrefractis in centro concurrentibus potissimum delineatur Ergo lucem nonnullam peramus à Me thodo. Alia forma refra ctionum globi est, quibus decipitur visus ad sibi imaginanda simulachra, quae reuerà non sunt (imagines diximis) de qui beus prop. 7. pricribus & prop. 1718. Alia ite forma refractionum, quibas formantur rerum pictura reales: & hae quidem duorim sunt generum, quaedam pinguntur à gloco nudo, de qui 21. 22. quadaem à globo tecto praeren exigua fenesscllam, do quibus p. 23.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
